«Scampaci dal mal e dai tedeschi»
Le preghiere patriottiche

Il Te Deum
dei
lombardi

 

    Te Ferdinandum execramur, te Attilam profitemur,
Te Tyrannorum patrem tota Italia detestatur,
Tibi omnis Gallorum epulantium coetus incessabili voce proclamant,
Satan, Satan, Satan, infensus Deo Sabaoth,
Plena est Insubrium terra vestigiis immanitatis tuae,
Te liberiorum concors Scriptorum chorus,
Te profugorum civium, et exulum lacrymabilis numerus,
Te Italorum martyrum candidatus damnat exercitus,
Te per orbem terrarum Pii anathematizant Decreta,
Patrem Tartareae Potestatis:
Ministrum tuum verum Metternich, et unicum filium,
Radetski(1) ab utroque faetidum procedentem spiritum;
Tu praecursor Regni Anticristi
Tu Neronis novissimus, et simillimus es filius;
Tu ad perdendum de terra hominem, non horruisti humani sanguinis hostias.
Tu devicto mortis horrore, infantium renovasti caedem Hebraeorum,
Tu ad dexteram Plutonis sedebis in regione ignis,
Judicaris Regni finem quontocius esse habiturus:
Ne ergo ultra subditis tuis saevias, quorum opes, et sanguinem suxisti,
Nos pudet cum roscidis Patribus et satellitibus tuis infamiae numerari(2);
Ne dicas nos populum tuum; sed valedic haereditati tuae,
Et relinque eos, et apage ab illis in aeternum:
Per singulos dies, per annos, per aevum maledicimus Te,
Et conculcamus Aulicum Concilium tuum in saecula seculi.
Proficiscere, Ferdinande, die isto, ne veniat tibi Dies irae,
Hinc abeant Carnefices tui, ne libent fructus Fratris Alberici(3)
Jam Miserere canit Bolzae Patria nostra,
Fiat iustitia tua, Domine, super eum sicut clamor innocentium pervenit ad te;
Ferdinandus, Metternich, Radetsky detrudantur in ignem aeternum.

 

________________________

(1) Leggasi il Catechismo Nazionale.
(2) Ognuno conosce il linguaggio dei Giornali moderni, e chi siano i Rugiadosi Padri, ai quali diede due nuovi attributi, il Soliloquio d'un Austriaco, cioč di Re del Paraguai, e noster (cioč de' Tedeschi) Polizai.
(3) Leggasi in Dante, quali siano le frutta di Frate Alberigo, equivalente all'imminente gran Vespro Siciliano.

 

Biblioteca Civica di Bergamo, Proclami, XLIII, 50; f.v.